- CHEREM
- CHEREMHebraeis ἀνάθεμα, Levit. c. 27. v. 21. a verbo charam, quod proprie fignificat rem aliquam ab usu communi eximere ac segregare, ut Deo consecretut, Graecis ἀφορίζειν et ἀναθεῖναι; atque inde pro perdere sumitur, quia res ei perit, a cuius usibus abscinditur, ac Deo vindicatur. Hinc Cherem, Excommunicationis apud Iudaeos species. Et quidem, ut latum a Deo in Angelos Apostatas iudicium, et Adami extra Paradisum exilium, procul a mysticae arboris aspectu ac contactu, Caini quoque a facie Dei fugam et incircumcisos sub lege im mundosve legaliter, Templô ac cetemoniis prohibitos, omittam: Labente inprimis Republ. et αὐτονομίᾳ sub exterorum Imperio, sub Templo secundo inprimis Excommunicatio sollennis viguit; cuius primum exemplum nonnulli ex Esra c. 10. v. 7, 8. arcessendum contendunt. A quo tempore de Synagoga frequenter eiecti, qui contra sacrorum Leges peccaverant, quod in N. T. dicitur, ἀποσυνάγωγον ποιεῖν, ἀφορίζειν, ἐκβάλλειν. Unde et eo in Templo peculiaris Excommunicatorum prta, et sub eodem tres disciplinae gradus, secundum quesdam numerati, Niddui, Cherem, et Shammatha, quorum ille aliquem Ecclesiâ et promiscuô convictu arcuerit; iste peccatorem, ut profanum, ac a Res publ. Israelis alienum, non sine diris, ac maledictionibus, extra Ecclesiae ac Rei publ. illius pomoeria relegaverit, hic autem eum supremâ demum sententiâ perulerit, ac extra Ecclesiam eiectum, sine ulla imposterum venia, horrendô carmine, congestisque diris ac exsecrationibus, inter tubarum strepitum, Dei tandem iudicio reliquerit. Quam tamen alii extremam sententiam apud illos non agnoscentes, Niddui et Sammatha fere alternare, nec siguificatu, sed gradu tantum, differre statuunt, duosque tantum excommunicationis gradus faciunt, qui in Cherem, quod externunationem ex Israele dicebat, terminati fuerint. Qua de re vide Franc. Burmannum, Synops. Theol, Christ. Part. 2. l. 8. c. 5. §. 13. Ioann. Forbesium, Instructionum Historico-Theologic. l. 12. c. 13. §. 14. Alios, ut et hîc passim, in vocibus Anathema, Excommunicatio, Shammata, etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.